- AGRIPPUS Histrio
- AGRIPPUS Histriocuius meminit Iul. Capitolin. in Vero, c. 8. Habuit et Agrippum histrionem, cui cognomentum er at Memphi, quem et ipsum e Syria, velut tropaeum Parthicum adduxerat, quem Apolaustum nominavit: aliis scribitur Agrippas seu Agrippinus. Sed nomina haec pure Romana sunt; hic vero histrio de gente Syrorum: Unde et Memphis illi cognomentum, et Agrippus nomen. Α῎γριππος autem nomen Graecum; sed et Α᾿γρίππας potuit dici, aliter tamen libri omnes. An vero Agrippus hic idem sit cum Apolausto, cuius mentio in Inser. veteri Romani lapidis, vide infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.